Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/373

Haec pagina nondum emendata est

INCIPIT ARGUMENTUM AD COLOSENSES. Colosenses et hi sicut Laudicenses sunt Asiani: et ipsi 'praeventi erant a pseudoapostolis, nec ad hos accessit ipse apostoius, sed et hos per epistulani recorrigit. Audierant enim verbum ab Arcippo , qui et ministerium in eos accepit. Ergo apostolus iam ligatus scribit eis ab Epheso. EXPLICIT ARGUMENTUM. INCIPIUNT CAPITULA. I. De spe reposita sanctis in caeHs. II. De omni sapientia et intellectu spiritali: et de domino quod imago sit dei invisibilis, primogenitus totius creaturae, et quod in ipso et per ipsum creata sint universa et omnia illi constent. III. De errore credentium primo et postea sanctitate. IIII. De domino Christo, quod in eo sint omnes thesauri sapientiae atque scientiae conlocati. V. De seducentium sublimitate verborum. VI. De traditione apostolica, quod a nemine debeat immutari. VII. De philosofia et seductionibus. VIII. De domino convivificante cum 'se sanctos ex gentibus *deleto decreti *cyrografFo crucique adfixo, *universis omnia peccamina demittente. IX. De sanctis ex gentibus, quod observationem temporum et esca- rum testamenti veteris non debeant custodire. X. De seductoribus. XI. De sanctis, quod non terrena sapere debeant etquaerere sed superna. XII. De mortificatione membrorum terrestrium, id est omnium absti- nentia vitiorum. XIII, De expoliatione veteris hominis cum omnibus vitiis et indumento novi cum renovatione.