316 EPISTULA AD PHILIPPENSES curri neque in vacuum laboravi. " Sed etsi immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus vobis: ^^ ^'^ id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi. ^** ^^ Spero autem in domino lesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono auimo sim cognitis quae circa vos sunt. ^^ Neminem enim habeo tam unianimem, qui sincera adfectione pro vobis sollicitus sit: ^^ omnes enim sua quaerunt , non quae sunt lesu Christi. ^ Experimentum autem eius cognoscite, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelio. ^^ Hunc igitur spero me mittere mox ut videro que circa me sunt: ^* coufido autem in domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. ^ ^^^ Necessa- rium autem existimavi * Epaphroditum fi-atrem et cooperatorem et com- militonem meum, vestrum apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos, ^ quoniam quidem omnes vos desiderabat, et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum. ^ Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed deus misertus est eius, non solum autem eius verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. ^Fe- stinantius ergo misi illum , ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tri- stitia sim. ^^Excipite itaque illum cum omni gaudio in domino, et eius- modi cum honore habitote , ^" quoniam propter opus Clu-isti usque ad mortem accessit tradens animam suam, t impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. m. ^ (*' De cetero , fratres mei , gaudete in domino. Eadem vobis scri- bere mibi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. ^ *^®' Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. ^ Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu deo servimus et gloriamur in Christo lesu, et uon in carne fiduciam habentes ; * quamquam ego habeam confidentiam et in carne. ^^*^ Si quis ahus videtur confidere in carne, ego magis, ^ circumcisus octava die, ex genere Israhel, de tribu Beniamin, Hebreus ex Hebraeis , secundum legem Pharisaeus , ^ secundum aemulationem persequens ecclesiam dei, secundum iustitiam quae iu lege est conver- satus sine quaerella. '^ Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. ^ Verum tamen et existimo omnia detri- mentum esse propler eminentem scientiam lesu Christi domini mei, pro- pter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christuni lucri faciam , ^ et inveniar in ilio non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed illam quae ex fide est Christi, quae ex deo est iustitia in II, 17 — III, 9.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/370
Haec pagina nondum emendata est