Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/369

Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD PIIILIPPENSES 315 ^^ Mihi vivere enim Christus est et mori hicrum : ^^ quod si vivere in carne , hic mihi fructus operis est , et quid ehgam ignoro. ^ Coartor autem e duobus, desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius; ^permanere autem in carne necessarium est propter vos. ^ Et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei , ^® ut gratulatio vestra abundet in Christo lesu in me per meuni adventum iterum ad vos. ^^ Tantum digne "evangelio Christi conversamini , ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis , quia statis in uno spiritu unianimes, conlaborantes fidei evangeUi, ^^ et in nullo terreamini ab adversariis; quae est iUis causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a deo : ^ quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini , ^° idem certamen habentes quale et vidistis in me et nunc audistis de me. II. ^ '^^ Si qua ergo consolatio in Christo , si quod solacium caritatis , si

  • quod societas spiritus , si quid viscera et miserationes , ^ implete gau-

dium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unianimes, id ipsum sentientes , ^ nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes , * non quae sua sunt singuli considerantes , sed et ea quae ahorum. ^ Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo lesu, ® qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo , '^ sed semet ipsum exi- nanivit formam servi accipiens, in simiHtudinera hominum factus, et ha- bitu inventus ut homo , ^ humihavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. ® Propter quod et deus illum exal- tavit et donavit iUi nomen ' super omne nomen , ^^ ut in nomine lesu omne genu * flectatur caelestium et terrestrium et infernorum , " et omnis hngua confiteatur quia dominus lesus Christus in gloria est dei patris. ^^ '*' Itaque , carissimi mei , sicut semper oboedistis , non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini : ^^ deus enim est qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate. ^* Omnia autem *fa- cite sine murmurationibus et hesitationibus , ^^ ut sitis sine querella et simphces fihi dei sine reprehensione in medio nationis pravae et per- versae , inter quos lucetis sicut luminaria in mundo , ^^ verbum vitae continentes, ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cu- I, 21 — II, 16. 40*