INCIPIT ARGUMENTUM AD PHILIPPENSES. r hilippenses sunt Macedones. Hi accepto verbo veritatis perste- terunt in fide nec receperunt falsos *apostolos. Hos conlaudat aposto- lus, scribens eis a Roma de carcere per Ephafroditum. EXPLICIT ARGUMENTUM. INCIPIUNT CAPITULA. I. De praesbyteris , quod ipsi 'fuerint aUquando episcopi. II. De apostolo pro Philippensibus depraecante. III. De manifestatione vinculorum apostoh in universo praetorio. IIII. De varietate praedicantium deum , et de apostolo parato ad vi- vendum atque moriendum, et de constantia passionis et perse- quentium interitu, patientium vero gloria et salute. V. De domino, 'quod cum in forma dei esset formam servi acci- piens humiliavit se, factus oboediens usque ad raortem crucis. VL De sanctis, quod in bonis operibus non debeant murmurare. VII. De fidehtate Timothei, et de neglegentibus ac magis sua quam domini lesu Christi quaerentibus. VIIL De Ephafrodito animam suam ad mortem propter opus domini fideliter offerente. IX. De apostolo Philippenses iu omnibus consolante. X. De seductoribus , et circumcisione spiritali atque carnali. XI. De perfectis. XII. De apostolo admonente sanctos ut ipsum et qui secundum for- mulam ipsius ambulaverint imitentur : et de seductoribus po- pulorum. XIII. De apostolo sanctos hortante et ad concordiam et modestiam et severitatem et orationem spiritaliter componente. XIIII. De veritate et castitate atque iustitia, et de omnibus 'laudibus sempiternae gloriae atque virtutis.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/366
Haec pagina nondum emendata est