EPISTULA AD EPHESIOS 311 patrem et matrem suam et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una. ^ Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. ^^ Verum tamen et vos singuli unusquisque suam uxoreni sicut se ipsum diligat, uxor autem ut timeat virum. VI. 1 (86) pjijj ^ oboedite parentibus vestris in domino : hoc enim iustum est. ^ Honora patrem tuum et matrem, quod est mandalum primum in promissione, "^ ut bene sit tibi et sis longevus super terram. * '^'^^ Et pa- tres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione domini. ^ ^^^' Servi, oboedite dominis carnaHbus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo , ^ non ad oculum servientes quasi hominibus placeatis, sed ut servi Christi fa- cientes voluntatem dei ex animo, '^ cum bona voluntate servientes sicut domino et non hominibus, ^ scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a domino , sive servus sive liber. ^ ^^*' Et domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester dominus est in caeHs et personarum acceptio non est apud eum. 10 (30) jqq cetero , fratres , confortamini in domhio et in potentia virtutis eius. ^^lnduite vos arma dei, ut possitis stare adversus insidias diaboh; '•'^ quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed ad- versus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum ha- rum, contra spiritaUa nequitiae in caelestibus. ^^ Propterea accipite arma dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. '"* State ergo succincti himbos vestros in veritate, et induti lorica iustitiae, ""^ et calciati pedes in praeparatioue evangehi pacis, ^^in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. ^'^ Et galeam salutis adsumite, et gladium spiritus, quod est verbum dei, ^^ per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis, ^ et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii , ^^ pro quo legatione fimgor in catena, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui. ^' ^^^^ Ut autem et 'sciatis vos quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in domino, ^^ quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra. ^^ Pax fratribus et caritas cum fide a deo patre et domino lesu Christo. ^* Gratia cum omnibus qui diligunt dominum *Iesum Christum in 'incor- ruptione. ' EXPLICIT AD EPHESIOS.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/365
Haec pagina nondum emendata est