Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/363

Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD EPHESIOS 309 et in omnibus nobis. ^ ^^^' Unicuique autem nostrum data est gratia se- cundum mensuram donationis Christi. ^ Propter quod dicit Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. ^ Quod au- tem ascendit, quid est nisi quod et descendit *in inferiores partes terrae? ° Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. ^ ' Et ipse dedit quosdam quidem * prophetas, quosdam * quidem apostolos, alios ' evangelistas , aJios autem pastores et doctores, ^ ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corpo- ris Christi, ^^ donec occuramus omnes in unitatem fidei et agnitionis filii dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, '"* ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento do- ctrinae in nequitia hominum, in astutia *ad circumventionem erroris, ^^ veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia, qui est caput, Christus, ^^ ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. " ^^^^ Hoc igitur dico et testificor in domino , ut iam non am- buletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui, ^ tenebris obscu- ratum habentes intellectum, alienati a vita dei, per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum, ^^ qui desperantes semet ip- sos tradiderunt inpudicitiae in operationem inraunditiae omnis in avaritia. 20 (17) YQg autem non ita didicistis Christum , ^^ si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in lesu , ^^ deponere vos secun- dum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secun- dum desideria erroris: ^^ renovamini autem spiritu mentis vestrae, '^* et induite novum hominem qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. ^^ Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. 26(18) irascimini et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam ve- stram. ^ Nolite locum dare diabulo. ^^ Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. "^ ^^^^ Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis, ut det gratiam audientibus. "^'^Et nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis in die redemptionis. ^' Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia: •^^ estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et deus in Christo donavit nobis. IV, 1 — 32.