Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/362

Haec pagina nondum emendata est

308 EPISTULA AD EPHESIOS m. ^^'Huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi lesu pro vobis genti- bus, ^ si tamen audistis dispensationem gratiae dei quae data est mihi in vobis, ^ quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sa- cramentum, sicut supra scripsi in brevi, *prout potestis legentes intel- legere prudentiam meam in mysterio Christi , ^ quod aliis generationibus non est agnitum fihis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis aposto- lis eius et prophetis in spiritu, *" esse gentes coheredes et concorpora- les et conparticipes promissionis in Christo lesu per evangeHum, '^ cuius factus sura minister secundum donum gratiae dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. ^ Mihi omnium sanctorum miuimo data est gratia haec, in gentibus evangehzare investigabiles divitias Christi, ® et iuluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti abscon- diti a saeculis in deo qui omnia creavit; '"^ ut innotescat principibus et potestatibus iu caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei, ^ se- cundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo lesu domino nostro; ^ in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius. ^ ^^^^ Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis , quae est gloria vestra. * '^*^ Huius rei gratia flecto genua mea ad patrem domini nostri lesu Christi , ^ ex quo omnis paternitas in cae- lis et in terra nominatur,^ ^ ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute conroborari per spiritum eius in interiore homiue , " habitare Christum per fidem in cordibus vestris , ^ in caritate radicati et fundati, ut possitis conpraehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et lon- gitudo et subhmitas et profundum , ^ scire etiam supereminentem scien- tiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei. ^^ ^*^^ Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut

  • intellegimus secundum virtutem * quae operatur in nobis , ^' ipsi gloria in

ecclesia et in Christo lesu in omnes generationes saeculis saeculorum, amen. IV. ^ ^^'^ Obsecro itaque vos ego vinclus in domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis , ^ cum omni humihtate et mansuetudine, cum patientia, subportantes invicem in caritate, ^ solUciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. * Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. ^ '^*^ Unus dominus, una fides, unum baptisma, ^ unus deus et pater omnium, qui super omnes et per omnia III, I — IV, 0.