Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/361

Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD EPHESIOS 30Y constituens ad dexteram suam in caelestibus ^^ supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nomi- natur non solum in hoc saeculo sed et in futuro , ^ et omnia ' subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae, ^^ quae est corpus ipsius, plenitudo eius quia omnia in omnibus adimpletur. II. ^ ^'^ Et vos, cum essetis mortui delictis peccatis vestris , ^ in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum princi- pem *potestatis aeris huius, spiritus qui nunc operatur in filios diffiden- tiae ; ^ in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus iu desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationem , et eramus natura filii irae sicut et ceteri. * ^*^ Deus autem qui dives est in mise- ricordiam, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, ^ et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, gratia estis salvati, ^ et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo lesu , ^ ut ostenderet in saeculis supervenieirtibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo lesu. ^ ^^^ Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, dei enim donum est: ® non ex operibus, ut ne quis glorietur: ^^ ipsius enim sumus factura, creati in Christo lesu in operibus bonis, quae praeparavit deus ut in illis ambulemus. ^ ^'^ Pro- pter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui di- cimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, ^ quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversione Israhel et hospites testamentorum promissionis, spem non habentes et sine deo in mundo : ^^ ^^^ nunc autem in Christo lesu vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. ^* Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem macheriae solvens, ^ ini- micitias in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem, faciens pacem, ^® et reconciliet ambos in uno corpore deo per crucem, interficiens inimicitiam in semet ipso. ^ Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope, ^ quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad patrem. ^ ^^^ Ergo iam non estis hospites et * adve- nae, sed estis cives sanctorum et domestici dei, ^'^ superaedificati super fiindamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo lesu, ^' in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in domino , ^ in quo et vos coaedificamini in habitaculum dei in spiritu. I, "M — II, 22. 39*