INCIPIT EPISTULA AD EPHESIOS. I. raulus apostolus Christi lesu per voluntatem dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo lesu. ^ Gratia vobis et pax a deo patre ' nostro et domino lesu Christo. ^ Benedictus deus et pater domini nostri lesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiri- tali in caelestibus in Christo, * sicut elegit nos in ipso ante mundi con- stitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate, ° qui praedestinavit nos in * adoptionem filiorum per lesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, ^ in laudera gloriae gra- tiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto ', ^ in quo habemus redempti- onem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius, ^ quae superabundavit in nobis in omni sapientia' et pru- dentia, ^ ut notum faceret nobis sacramentum voluutatis suae, secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo ^*' in dispensationem plenitu- dinis temporum , instaurare omnia in Christo , quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso, ^Mn quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur ' secundum consilium vo- luntatis suae; ^^ ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo, ^^in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, evange- lium salutis vestrae, in quo credentes signati estis spiritu promissionis ' sancto , '"* qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisi- tionis, in laudem gloriae eius. ^ ^^^ Propterea et ego, audiens fidem ve- stram quae est in domino lesu et dilectionem in omnes sanctos, ^^ non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, " ut deus domini nostri lesu Christi, pater gloriae, det vobis spi- ritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, ^^ inluminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae glo- riae hereditatis eius in sanctis , ^® et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae vir- tutis eius, ^° quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et I, 1 — 20.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/360
Haec pagina nondum emendata est