Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/353

Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD GALATAS 299 autem ignotus facie ccclesiis ludeae quac erant in Cliristo, ^^ tanturn autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat , ^* et in me clarifica- banl deum. ir. ^ '*^ Deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierusolyma cum Barnaba , adsumpto et Tito : ^ ascendi autem secundum revelatio- nem, et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus, seorsum autcm his qui videbantur, ne forte in vacuum 'currerem aut cucur- rissem. ^ Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentiHs, con- pulsus est circumcidi; * sed propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo lesu , ut nos in servitutem redigerent ; ^ quibus neque ad horam cessi- mus subiectioni, ut veritas evangelii permaneat apud vos. ® Ab his autem qui videbantur esse aliquid: quales aliquando fuerint, nihil mea interest; deus personam hominis non accipit: mihi enim qui videbantur nihil con- tulerunt, ^ sed e contrario cum vidissent quod creditum est mihi evan- gelium praeputii , sicut Petro circumcisionis : ^ qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis , operatus est et mihi inter gentes: ^ et cum cognovissent gratiam quae data est mihi lacobus Cephas et lohannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Bar- nabae societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem ; ° tan- tum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. ^^ ^'^ Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei re- stiti , quia repraehensibihs erat. ^^ Prius enim quam venirent quidam ab lacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se , timens eos qui ex circumcisione erant ; ^^ et simulationi eius consenserunt ceteri ludaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione. * Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus Si tu, cum ludaeus sis, gentiliter et non iudaicae vivis, quomodo gentes cogis iudaizare? ^Nos natura ludaei et non ex gentibus peccatores , "^^ scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem lesu Christi, et nos in Christo lesu credimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis; propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. " '^^ Quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores , numquid Christus peccati minister est ? Absit. '^ Si l 23 — II, 18. '38*