Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/351

Haec pagina nondum emendata est

BREVES EPISTULAE AD GALATAS 297 XIIII. De lege posita quoad usque veniret semen repromissionis. XV. De scriptura concludente omnia sub peccato et legis custodia ut promissio daretur credentibus ex fide domini lesu Christi. XVI, De aequalitate omnium gentium in domino Christo credentium, Hberorum omnium *atque servorum. XVII. De credentibus omnibus, quod unum semen sint Abrahae. XVIII. De comparatione heredis infantis. XIX. De ludaeis credentibus sub elementis mundi servltio constrictis donec dominus factus ex femina atque sub lege a patre in saeculum mitteretur. XX. De credentibus in dominum, quod non sint iam servi sed filii: et quod qui secundum legem veteris testamenti vult vivere, elementis mundi optat potius servire quam deo. XXI. De fide in adventu apostoh et reverentia Galatarum. XXII. De seductoribus Galatarum. XXni. De duobus filiis Abrahae et testamentis duobus, et monte Sina, et Hierusalem terrestri atque caelesti. XXIIU. De circumcidentibus se, quod lesus Christus eis nihil proderit, sed debitores sint totius legis faciendae. XXV. De circumcisione et praeputio, quod nihil sint, nisi fides per dilectionem operata. XXVI. De cursu primo fidei impedito Galatarum, et de damnatione male suadentium ac seductorum. XXVII. De circumcisione et crucis scandalo. XXVIII. De impletione legis in proximi dilectione et periculo *laboris atque certaminis. XXIX. De contentione carnis et 'spiritus. XXX. De contemptu inanis gloriae ac praesentis. XXXI. De sustentatione mutua inter fratres, et de honore communi vel proprio. XXXU. De humanitate discentium verbum domini erga doctores. XXXIU. De seminatione carnahum vel spiritalium. XXXIUI. De elemosina facienda in omnibus sed maxime ad domesticos fidei. XXXV. De circumcisis non servantibus legem, et apostolo in cruce domini gloriante. XXXVI. De circumcisione et praeputio quod nihil sint, sed nova crea- tura pacem habeat sempiternam. XXXVII. De apostolo in corpore suo stigmata domini lesu Christi *por- tantem. EXPLICIUNT CAPITULA. . 38