Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/350

Haec pagina nondum emendata est

INCIPIT ARGUMENTUM AD GALATAS. ualatae sunt Graeci. Hi verbum veritatis 'prius ab apostolo acce- perunt, sed post discessum eius temptati sunt a falsis apostolis, ut in legem et circumcisionem verterentur. Hos apostolus revocat ad fidem veritatis, scribens eis ab Epheso. EXPLICIT ARGUMENTUM. INCIPIUNT BREVES. I. De resurrectione domini. II. De apostolo a circumcisione Galatas refrenante et novas doctri- nas anathematizante. III. De apostolo hominibus dispHcente. IIII. De apostolo evangelium non ab hominibus sed a deo divinitus consecuto. V. De apostolo vitam suam priorem in iudaismo et postea segre- gationem ad apostolatum et deinceps iter omne vel cursum ad Galatas prosequente. VI. De falsis fratribus: et de Petro in circumcisione , Paulo vero in gentibus ordinatis. VII. De Petro Antiochia cum gentibus convivente, et de Paulo hoc in conspectu omnium reprehendeute. VIII. De apostolo legem veteris testamenti per crucem et passionem domini * destruentera. IX. De apostolo Galatarum stultitiam inclamante, quod cum ex auditu fidei spiritum accepissent, legi se et circumcisioni postmodum subiugassent. X. De omnibus qui ex operibus legis sunt, quod subiecti sunt ma- ledicto. XI. De his qui in lege sunt, quod non iustificentur ad deum. XII. De domino redimente "nos ex maledicto legis, cum pro nobis ipse factus sit maledictum. XIII. De comparatione testamentis hominis ad promissionem dei in semine Abrahae, quod est dominus Christus.