ad 2 Tim. pro De claritate ac prae, quae prorsus eadem in codice Thomasii sunt, praeeunte Thomasio correximus De caritate ac pace: cap. L ad Rom. scripsimus esca sua pro excasu: cap. LXI. ad act. apost. restituimus secundum pro inepto fecerunt. Quae quidem omnia, ut supra dictum est, accurate tractata sunt in indice lectionum sub XIX. Multo vero saepius a mutando nobis teraperavimus, praesertim ubi eadem vel similia ex aliis codicibus apud Thomasium allata videbamus, etsi plerumque non deerant quibus falsa vel suspecta corrigerentur. Cuiusmodi sunt cap. XX. ad Rom. De differentia passionum et praesentiae et futurae: a servitute corruptionis liberari cupientes. Quae probabiliter in hunc modum scribenda sunt De differentia passionum praesentium et futurae gloriae: et de creatura a servitute liberari cupiente. Cap. VIII. epistulae 2. ad Cor. corruptum sic est in codice De duobus testamentis et utrique distantiae; Thomasius habet De duob. test. utriusque distantiae: nescio an praestet De duob. test. et utriusque distantia. Capiti X. Iohannis deesse videtur habentem. Cap. Lucae XLIX. ubi est non esse sub modio poni, vix a latinitate incultiore excusari poterit. Cap. XVI. ad Hebr. non recte habet Christi, etsi idem in aliis libris est. Exempla locorum corruptorum alia vide ad Hebr. cap. II. V. XII. XXV. XXVIII. XXX. XXXVI. 2 Petr. X. 3 Ioh. III.
Atque haec quidem ad corruptos locos pertinent. Praeterea vero ipsa latinitas in his capitulis negligentior notaeque inferioris est: id quod momentum habet, si quis de origine eorum viderit.
Codex Amiatinus non ultimo loco ponendus est inter instrumenta ad cognoscendam eius latini sermonis formam quae, ut iam apud Gregorium Turonensem est, rusticitas nuncupari solet atque apud scriptores antiquos ecclesiasticos celebratur. Cui proprium hoc est quod multis modis a legibus desciscit quas scriptores Romani classici tum dicendo tum scribendo observarunt, ita ut alia quibus ab his discedit ad formationis doctrinam et ad syntaxin, alia ad orthographiam pertineant. Quae res hanc difficultatem habet quod plurima prioribus p. Chr. saeculis latine scripta ad nos non pervenerunt nisi codicibus tradita aevi multo sequioris, quos qui conscripserunt multa puriori grammaticae contraria expulerunt. Hinc enim aetatis eius qua rusticitas linguae iam invaluerat auctores multi non cum sua videntur aetate fecisse modumque adamasse cultiorem; rursusque si quod antiquissimum litterarum monumentum ex tenebris protrahitur, id prae ceteris obsoletum corruptumque existimatur.