294 EPISTULA AD CORINTHIOS II. lis fluminura , periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gen- libus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, peri- culis in falsis fratribus , ^ iu labore et aerumna , in vigiliis multis , in fame et siti , in ieiuniis multis , in frigore et nuditate. ^ Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium eccle- siarum. "^ Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur , et ego non uror ? **° Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt glo- riabor. ^^ Deus et pater domini lesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. ^^ Damasci praepositus gentis Aretae regis custodie- bat civitatem Damascenorum ut me conpraehenderet , ^^ et per fenestram in sportam dimissus sum per murum et effugi manus eius. XII. ' Si gloriari oportet, non expedit quidem, veniam autem ad visiones et revelationes domini. ^ Scio hominem in Christo ante annos quattuor- decim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, deus scit, ra- ptum eiusmodi usque ad tertium caelum. ^Et scio huiusmodi hominem, sive in corpore sive extra corpus nescio , deus scit , * quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba, quae non licebat homini loqui. ^Pro eiusmodi gloriabor, pro me autem nihil gloriabor nisi in iufirmita- tibus meis. ® Nam etsi vohiero gloriari , non ero insipiens , veritatem enim dicam: parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me. ^ Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, ut me colafizet. ^ Pro- pter quod ter dominum rogavi ut discederet a me. ^ Et dixit mihi Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. ^^ Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumehis, in necessi- tatibus, in persecutionibus , in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum. ^ Factus sum insipiens: vos me coegistis. Ego enim a vobis debui commendari : nihil enim minus fui ab his qui sunt super modum apostoH, tamen etsi nihil sum. ^^ Signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni potentia, signis et prodigiis et virtutibus. ^' Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos ? '^^' Donate mihi hanc iniuriam. ^* Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos, et non ero gravis vobis: non cnim quaero quae vestra sunt sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesauri- zare, sed parentes fihis. ^Ego enim hbentissime impendam et super- XI, 27 — XII, 15.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/348
Haec pagina nondum emendata est