Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/347

Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD CORINTIUOS II. 293 XI. ^ '^*' Utinam sustineretis modicum quid insipieutiae meae: sed et sup- portate me. ^ Aemulor enim vos dei aemulatione: dispondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. ^ Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua , ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simpUcitate , quae est in Christo. '* ^^^^ Nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicabimus , aut alium spiritum accepitis quem non accepistis, aut aliut evangelium quod non recipistis, recte pateremini : ^ exhistimo enim nihil me minus fecisse magnis apo- stohs. *^ Etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestatus sum vobis. "^ Aut numquid peccatum feci , me ipsum hu- mihans ut vos exaltemini , quoniam gratis evangelium dei evangelizavi vobis? ^ AHas ecclesias expoHavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum, ^ et cum essem apud vos et egerem, nuUi onerosus fui: nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Machedonia : et in omnibus sine onere meme vobis servavi et servabo. ^° Est veritas Chri- sti in me , quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae. ^Quare? quia non diUgo vos? Deus scit. ^ Quod autem facio, et faciam, ut amputem occasiouem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos. ^ '^^' Nam eiusmodi pseu- doapostoU, operarii subdoU, transfigurantes se in apostolos Christi. * Et non mirum: ipse enim *satanas transfigurat se in angelum lucis: ^ non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae; quorum finis erit secundum opera ipsorum. ^lterum dico, ne quis me putat insipientem : aUoquin velut insipientem accipite me, ut et ego modi- cum quid glorier. ^'^ Quod loquor, non loquor secundum dominum sed quasi in insipientiam in hac substantia gloriae. ^^ Quoniam multi glo- riantur secundum carnem , et ego gloriabor. ^ Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes: ^" sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extoIUtur, si quis * vos in faciem caedit. ^' Secundum ignobiUtatem dico , quasi nos infirmi fuerimus: in quo quis audet, *in insipientiam dico, audeo et ego. ^'^ Hebraei sunt? et ego. Israhelitae sunt ? et ego. Semen Abrahae sunt? et ego. ^Ministri Christi sunt? ut minus sapiens dico, plus ego ; in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter : ^* a ludaeis quinquies quadragenas una minus accepi , ^^ ter virgis caesus sum , semel lapidatus sum , ter naufragium feci, nocte et die in profundum maris fui, ^^ in itineribus saepe, pericu- XI, 1 — 26.