292 EPISTULA AD CORINTHIOS II. in omnes , ^* et ipsorum observatione pro vobis , desiderantium vos propter eminentera gratiam dei in vobis. ^^ Gratias deo super 'inenar- rabili dono eius. X. ^* Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et mo- destiam Christi, qui in faciem quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis. ^ ^^^^ Rogo autem ne praesens audeam per eam con- fidentiam qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur 'nos tam- quam secundum carnem ambulemus. ^ In carne enim ambulantes non secundum carnem militamus : * nam arma militiae nostrae non carnalia, sed potentia deo ad destructionem munitionum , ^ consilia destruentes et omnem altitudinem extoUentem se adversus scientiam dei, et *in cap- tivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi , ^ et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam , cum inpleta fuerit ve- stra oboedientia. ^ Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis con- fidet sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. ** Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit "dominus in aedificationem et non in de- structionem vestram , non erubescam. ^ Ut autem non existimer tam- quam terrere vos per epistulas. ° Quoniam quidem epistulae, inquiunt, graves sunt et fortis, praesentia autem corporis infirma et sermo con- temptibilis. ^ Hoc cogitet qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistulas absentes , tales et praesentes in facto. ^ Non enim aude- mus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant, " sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et comparantes nosmet ipsos nobis. '■'^Nos autem non in inmensum gloriabimur, secundum mensuram regulae quam mensus est nobis deus pertingendi usque ad vos. * Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos : usque ad vos enim pervenimus in evangelio Cliristi ^ non in immensum glo- riantes in alienis laboribus, spem autem habentes crescentis fidei vestrae, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, '^ etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare , non in aliena regula in his quae parata sunt gloriari. ' Qui autem gloriatur, in domino glorietur: ^^ non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem do- minus commendat. IX, 14 — X, 18.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/346
Haec pagina nondum emendata est