Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/343

Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD CORINTHIOS 11. 289 tamquam nihil habentes et orania possidentes. " ^*®^ Os nostrum patet ad vos, o Corinthii , cor nostrum dilatatum est. ^ Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris. ^^ Eandem autem haben- tes remunerationem , tamquam fihis dico , * dilatamini et vos. ^* NoUte iugum ducere cum infidelibus: quae enim participatio iustitiae cum ini- quitate? aut quae societas luci ad tenebras? ^^ quae autem conventio Christi ad Behal? aut quae pars fideh cum *infide]e? ^qui autem con- sensus templo dei cum idoHs? Vos enim estis templum dei vivi, sicut dicit deus quoniam inhabitabo in iUis et inambulabo, et ero illorum deus et ipsi erunt mihi populus. ^^ Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit dominus, et inmundum ne tetigeritis: ^ et ego reci- piam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in fihos et fiUas, dicit dominus omnipotens. VII. ^* '^^^ Has igitur habentes promissiones , carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus , perficientes sanctificationem in ti- more dei. ^ Capite nos: neminem lesimus, neminem *corrumpimus, ne- minem circumvenimus. ^ Non ad condemnationem dico : praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. 4 (80) jyjyj^c^ jQJjj^ fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. ^Nam et cum venissemus Machedoniam, nuUam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus tiraores. ® Sed qui consolatur humiles , consolatus est deus nos in adventu Titi ; '^ non solum autem in adventu eius, sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desideriura, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem. ^ Quoniam etsi contri- stavi vos in epistula, non me paenitet: etsi paeniteret, videns quod epi- stula iUa etsi ad horam vos contristavit, ® nunc gaudeo, non quia con- tristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam : contristati euim estis secundum deum, ut in nuUo detrimentum patiamini ex nobis. ° Quae enim secundum deum tristitia est, paenitentiam in salutem stabilem ope- ratur; saecuh autem tristitia mortem operatur. ^ Ecce enim hoc ipsum, secundum deum contristari vos, quantam in vobis operatur solUcitudinem ; sed defensionem , sed indignationera, sed tiraorem, sed desiderium , sed aemulationera, sed vindictam. In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. ^ Igitur etsi scribsi vobis, non propter eum qui fecit VI, 11 — VII, 12. 37