Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/342

Haec pagina nondum emendata est

288 EPISTULA AD CORINTHIOS II. voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad deum. ® Et ideo contendimus, sive absentes sive praesentes, placere illi. '"' Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis , prout gessit, sive bonum sive malum. 11 (14) Scientes ergo timorem domini hominibus suademus, deo autem manifesti sumus: spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. ^ ^^^^ Nou iterum nos commendamus vobis, sed occasionem da- mus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos qui in facie glorian- tur et non in corde. ^ Sive enim mente excedimus , deo ; sive sobrii sumus , vobis. * Caritas enim Christi urget nos , ^ aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est ut et qui *vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. ^ '^*^ Itaque nos *neminem no- vimus secundum carnem: et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. " Si qua ergo in Christo , nova creatura : vetera transierunt, ecce facta sunt nova. ^ Omnia autem ex deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconci- liationis , ^ quoniam quidem deus erat in Christo mundum reconcihans sibi; non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum re- conciliationis. ^" Pro Christo ergo legationem fungimur, tamquam deo exhortante per nos : obsecramus pro Christo, reconciliamini deo. ^^ Eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia dei in ipso. VI. ^ Adiuvantes autem et 'exortamur ne in vacuum 'gratiam dei reci- piatis. ^ Ait enim Tempore accepto exaudivi te, et die salutis adiuvavi te. '"^ Ecce nunc tempus acceptabile , ecce nunc dies salutis. ^ Nemini dantes ullam ofifensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum , * sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut dei mmistros, in multa pa- tientia , in tribulationibus , in necessitatibus , in angustiis , ^ in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis , ^ in casti- tate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in spiritu sancto, in cari- tate non ficta , '^ in verbo veritatis , in virtute dei, per arma iustitiae a dextris et sinistris, ^ per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bo- nam famam, ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti , ^ quasi morientes et ecce vivimus, ut castigati et non mortificati , ^ qiiasi tristes semper autem gaudentes, sicut egentes multos autern locupletantes, V, 9 — VI, 10.