Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/332

Haec pagina nondum emendata est

278 EPISTULA AD GORINTfflOS I. vere deus in vobis sit. ^ Qnid ergo est, fratres? cum convenitis, unus- quisque vestrum psalmum habet, doctrinam babet, apocalypsin habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. ^^ Sive Hngua quis loquitur, secundum duos aut ut muitum tres, et per partes, et unus interpretetur: ^ si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et deo. '^ '^*' Prophetae duo aut tres di- cant, et ceteri diiudicent: ^^ quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. ^^ Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant et omnes 'exortentur. ^^Et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt: "'^ non enim est dissensionis deus *sed pacis, sicut in omnibus ecclesiis sanctorum. ^* ^^*' Muheres in ecclesiis taceant: non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. ^ Si quid autem volunt di- scere, domi viros suos interrogent: turpe est enim muUeri loqui in ec- clesia. ^ Ax a vobis verbum dei processit, aut in vos solos pervenit? ^' Si quis videtur propheta esse aut spiritahs, cognoscat quae scribo vo- bis, quia domini sunt mandata: ^ si quis autem ignorat, ignorabitur. ^ Itaqu^, fratres, aemulamini prophetare, et loqui linguis nolite prohibere : ^ omnia autem honeste et secundum ordinem fiant. XV. 1 («5) Notum autem vobis facio , fratres , evangeUum quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, ^ per quod et salvamini, qua ratione praedicaverim vobis si tenetis, nisi si frustra credidistis. ^ Tradidi

  • vobis enim in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est

pro peccatis nostris secundum scripturas, * et quia sepultus est, et quia surrexit tertia die secundum scripturas, ^ quia visus est Cephae et post haec undecim. ^ Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. "^ De- inde visus est et lacobo, *deinde apostolis omnibus. ® Novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi. ® Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus suoL ecclesiam dei : '"' gratia autem dei sum id quod sum , et gratia eius in me vacua non fuit, sed 'habundantius ilUs omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia dei mecum. ^^ Sive enim ego sive illi, sic praedicamus et sic credidistis. ^^ Si autem Christus praedicatur , quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resur- rectio mortuorum non est? ^^ Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit: ^* si autem Christus *non resurrexit, inanis XIV, 26 — XV, 14.