Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/33

Haec pagina emendata est
xxv
PROLEGOMENA



XVI.


  Post textum de praefationibus, argumentis, capitulis, quae in codice Amiatino sunt, dicendum est.
  Epistula Hieronymi ad papam Damasum de bibliorum interpretatione sibi demandata satis nota saepeque typis expressa est. Non desunt quibus Amiatinus textus a reliquis differat, licet non ubique videatur verum tenere.
  Praefationes ad singulos evangelistas pariter ac prologus in evangelia quattuor iam in veteribus bibliorum latinorum editionibus, ut in editione Veneta a. 1483., edi solebant: in editione operum Hieronymi Vallarsiana non habentur. Has praefationes inprimis comparare iuvat cum editis a Petro Sabatario in Bibliorum sacrorum latinis versionibus antiquis tom. III. Parisiis 1751.
  Item argumenta epistularum Pauli — catholicarum nulla sunt— dudum innotuerunt. Saepe Amiatinus textus tanta prae ceteris simplicitate est ut idem antiquissimus sit habendus: quemadmodum argumentum epistulae ad Colossenses his verbis exit ergo apostolus iam ligatus scribit eis ab Epheso, codices vero iique veteres apud I. M. Thomasium[1]) addunt per Tichicum diaconem, aliique insuper et Onesimum Accolitum ab urbe Roma.
  Prologus ad actus apostolorum in Amiatino codice non habetur. Duplex editus est in bibliorum latinorum editione Veneta a. 1483. et alibi. Neque magis apocalypsi quidquam eiusmodi praemissum est. Edidit vero ex pluribus codicibus, veteribus quidem sed Amiatino posterioribus, prologos apocalypsis I. M. Thomasius I. I. p. 471. et p. 381.
  Porro capitula sive breves in codice Amiatino singulis Novi Testamenti libris omnibus, excepta apocalypsi, praemissa sunt. Horum quae ad evangelia spectant, in summa rei non diversa sunt ab iis quae Thomasius I. I. p. 297 sqq. p. 303 sqq. p. 305 sqq. p. 311 sqq. e codicibus suis publicavit. Textus in omnibus et Thomasianis et nostro ita variat ut unus ex altero passim sit corrigendus.
  Supplendae sunt h. I. notae quattuor liturgicae quae capitulis Lucae et Iohannis antiquissima quadam manu rubris litteris imraixtae sunt. Ad caput enim Lucae LXXXIX. additum est quae lectio potest quolibet tempore
________________________

  1. ) Ios. Mar. Thomasii cardinalis Opp. omnia. T. I. continens sacrorum bibliorum veteres titulos, sectiones etc. Ad mss. codd. recensuit notisque auxit Ant. Franc. Vezzosi. Romae 1747.
d