Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/308

Haec pagina nondum emendata est

254 EPISTULA AD ROMANOS salvus eris: ^° corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem. ""^ Dicit enim scriptura Omnis qui credit in illum non con- fundetur. ^^ Non enim est distinctio ludaei et Greci : nam idem domi- nus omnium, dives in omnes qui invocant illum. ^^ Omnis enim quicumque invocaverit nomen domini salvus erit. ^* ^^^' Quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? ^^quomodo vero praedica- bunt nisi mittantur? sicut scriptum est Quam speciosi pedes evangeli- zantium pacem, evangelizantium bona. '^ Sed non omnes oboedierunt evangelio. Esaias enimdicit Domine, quis credidit auditui nostro? " Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. ^^ Sed dico, num- quid non audierunt? Et quidem In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum. ^^ Sed dico, numquid Israhel non cognovit? Primus Moses dicit Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem in iram vos mittam. ^"Esaias autem audit et dicit Inventus sum non quaerentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant. ^^ Ad Israhel autem dicit Tota die expandi ma- nus meas ad populum non credentem et contradicentem. XI. 1 (34) j)|(,Q ergo, numquid reppulit deus populum suum? Absit: nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham, tribu Beniamin. ^ Non rep- puHt deus plebem suam quam praesciit. An nescitis in Helia quid dicit scriptura, quemadmodum interpellat deum adversus Israhel? ^ Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus , et quaerunt animam meam. * Sed quid dicit illi responsum di- vinum? Rehqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Bahal. ^ Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt. ^ Si autem gratia, non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia. '^'■^^^ Quid ergo? quod quaerebat Israhel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est: ceteri vero excecati sunt. ^ Sicut scriptum est Dedit illis deus spiritum conpunctionis, oculos ut noja videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. ^Et David dicit Fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis, ^'^ obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum illorum semper incurva. ^^ ^^^^ Dico ergo, numquid sic offenderunt ut cade- rent? Absit, sed illorum 'delicto salus gentibus, ut illos aemulentur. '^ Quod si delictum iliorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum di- X, 10 — XI, 12.