Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/307

Haec pagina nondum emendata est

EPISTULA AD HOMANOS 253 nomen meiiin in universa terra. ^^ ^'^'^ Ergo cuius vult miseretur, et quem vult indurat. ^ Dicis itaque mihi Quid adhuc quaeritur ? voluntati enim eius quis resistit? ^'^ homo, tu quis es qui respondeas deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit Quid me fecisti sic? ^^An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliut quidem vas in ho- norem, aliut vero in contumeliam? ^"^ '^^^ Quod si volens deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae ' aptata in interitum , ^^ ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam , ^* quos et vocavit nos non solum ex ludaeis sed etiam ex gentibus ; ^^ sicut in Osee dicit Vocavi non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam mi- sericordiam consecutam, ^^ et erit in loco ubi dictum est Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii dei vivi. ^^'^*^Esaias autem clamat pro Israhel Si ftierit numerus filiorum Israhel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient : ^^ verbum enim consummans et brevians in aequitate, quia verbum breviatum faciet dominus super terram. ^Et sicut praedixit Esaias Nisi dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus. ^^ *^**^ Quid ergo dicemus ? quod gentes quae non sectabantur iustitiam adpraehenderunt iustitiam, iustitiam autem quae ex fide est; ^' Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit. ^^ Quare? quia non 'ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt in lapidem oifensionis , ^ sicut scriptum est Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali, et omnis qui credit in eum non confundetur. X. 1 (31) pi-atres , voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad deum fit pro illis in salutem. ^ Testimonium enim perhibeo illis quod aemulatio- nem dei habent, sed non secundum scientiam. ^ Ignorantes enim dei iustitiam et suam quaerentes statuere, iustitiae dei non sunt subiecti.

  • Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. ^ ^^^^ Moses enim

acripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo, vivet in ea.

  • ^ Quae autem ex fide est iustitia sic dicit Ne dixeris in corde tuo Quis

ascendit in caelum? id est Christum deducere; "^ aut Quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis revocare. ^ Sed quid dicit scri- ptura? Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo: hoc est verbum fidei quod praedicamus. ^ Quia si * confitearis in ore tuo dominum le- sum, et in corde tuo credideris quod deus illum excitavit a mortuis, IX, 18 — X, 9.