252 EPISTULA AD ROMANOS iustificavit: quos autem iustificavit, illos et magnificavit. ^' Quid ergo dicimus ad haec? si deus pro nobis, quis contra nos? ^ Qui etiam filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? ^^^^^ Quis accusavit electos dei? deus qui iustificat? ^ Quis est qui condemnet? Christus lesus qui mortuus est, immo qui *resurrexit, qui et est ad dexteram dei, qui etiam inter- pellat pro nobis? ^ Quis nos separavit a caritate Christi? tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? ^ Sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die , aestimati sumus ut oves occisionis. ^'^ Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. '^^ Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeU neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo ^^ neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos sepa- rare a caritate dei quae est in Christo lesu domino nostro. IX. 1 (24) Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per- hibente conscientia mea in spiritu sancto, ^ quouiam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo: ^ optabam enim ipse ego ana- thema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, * qui sunt Israhelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa , ^ quorum patres , et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus bene- dictus in saecula, amen. ^ '^^^ Non autem quo exciderit verbum dei. Non enim omnes qui ex Israhel, hi sunt Israhelitae; •neque quia semen sunt Abrahae, omnes fihi, sed In Isaac vocabitur tibi semen. ^ Td est, non qui fihi carnis, hii filii dei, sed qui fihi sunt promissionis aestiman- tur in semine. ® Promissionis autem verbum hoc est Secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius. ^"Non solum autem, sed et Re- becca ex uno concubitu habens Isaac patre nostro: ^' cum enim non- dum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum dei raaneret, non ex operibus sed ex vocante, '^ dictum est ei quia maior serviet minori, ^ sicut scriptum est lacob dilexi, Esau autem odio habui. *'^"^Quid ergo dicemus? numquid ini- quitas apud deum? Absit. ^Mosi enim dicit Miserebor cuius misereor, et misericordiam praestabo cuius miserebor. ^® Igitur non volentis ne- que currenlis , sed miserentis est dei. " Dicit scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et adnuntietur Vm, 31 — IX, 17.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/306
Haec pagina nondum emendata est