Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/300

Haec pagina nondum emendata est

246 ' EPISTULA AD ROMANOS deus mundum? ^ Si enim veritas dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid athuc et ego tamquam peccator iudicor? ^ et non, sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere, faciamus mala ut veniant bona? quorum damnatio iusta est. ® '■^^ Quid igitur praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus ludaeos et Grecos omnes sub peccato esse , ^" sicut scriptum est quia non est iustus quisquam, ^^ non est intellegens, non est requirens deum: '"^ omnes declinaverunt, simul inutiles facti snnt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. ^ Sepulchrum patens est guttur eorum , linguis suis dolose agebant, ve- nenum aspidum sub labiis eorum: * quorum os maledictione et amari- tudine plenum est. ^^ Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, ^ contritio et infelicitas in viis eorum, ^ et viam pacis non cognoverunt. ^ Non est timor dei ante oculos eorum. ^ Scimus autem quoniam quae- cumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstrua- tur et subditus fiat omnis mundus deo. ^" Quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo: per legem enim cognitio peccati. ^' Nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, iustificata a lege et prophetis, ^ iustitia autem dei per fidem lesu Christi, super omnes qui credunt. Non enim est distinctio : ^^ omnes enim peccaverunt et egent gloriam dei, ^* iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo lesu , ^ quem proposuit deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem iustitiae suae, propter remis- sionem praecedentium delictorum ^^ in sustentatione dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est lesu. "^ *^*' Ubi est ergo gloriatio tua ? exclusa est. Per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. ^^ Arbitramur enim iustifi- cari hominem per fidem sine operibus legis. ^ An ludaeorum deus tan- tum? nonne et gentium? immo et gentium. "^" Quoniam quidem unus deus qui iustificavit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. ^' Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus. IV. ^ Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? '^ Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud deum. ^ Quid enim scriptura dicit? Credidit Abraham deo, et reputatum est illi ad iustitiam. * Ei autem qui operatur merces non imputatur secundum gratiam sed secundum debitum : ^ ei autem qui non operatui", credenti autem in eum qui iustificat impium, reputatur III, 7 — IV, 5.