INCIPIT ARGUMENTUM. K-omani sunt in partibus Italiae. Hi praeventi sunt a falsis apo- stolis et sub nomine domini nostri lesu Christi in legem et prophetas erant inducti. Hos revocat apostolus ad veram "evangelicam fidem, scribens eis a Corintho. EXPLICIT PRAEFATIO. INCIPIUNT BREVES. I. De nativitate domini secundum carnem. II. De fide .Romanorum et Paulo pro eis dominum deprecante. in. De gentibus grecis ac barbaris, et primatu ludaeorum atque Grecorum. nil. De ira dei in eos qui sunt veritatis contrarii et cognitum deum deserunt et deserviunt creaturae. V. De impudicis viris ac feminis. VI. De his iudicibus qui mala quae alios prohibuerint ipsi commit- tunt, et patienlia dei ad paenitentiam revocante, et poenis *male operantium et gloria operantium bonitatem, et quod non prosit circumcisio transgredientibus legem nec obsit praeputium genti- bus naturahter deum summum colentibus et custodientibus aequi- tatem. Vn. De ludaeo, quid amplius habeat et quid ceteris gentibus antecellat. Vni. De humana calumnia adversus iudicium dei et dicentibus Facia- mus mala ut veniant bona. IX. De ludaeis et Grecis omnibus peccato constrictis, et de iustitia dei per fidem domini lesu Christi. X. De iustificatione hominis per fidera sine operibus. XI. De gioriatione spei gloriae dei, pariter gloriatione * tribulationis. Xn. De passione domini pro impiis nobis * et praevaricatione hominis peccatoris Adae. XIII. De morte regnante ab Adam usque ad Moysen et in eos qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/294
Haec pagina nondum emendata est