Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/290

Haec pagina nondum emendata est

236 ARGUMENTUM SOLIUS EPISTULAE AD ROMANOS sed etiam morte pessima peremistis : quem nos ut cognovimus, statim credidimus, cum nobis de eo ante non fuerit praedicatum. Unde pro- batur, quod idolis servivimus, non obstinatione mentis sed ignorantiae deputandum: qui enim agnitum ilico sequimur, olim utique sequeremur si ante cognovissemus. 'Sic autem vos de generis nobilitate iactatis, quasi non morum mutatio magis quam carnalis nativitas filios nos faciat esse sanctorum. Denique Esau et Ismael cum de stirpe sint Abrahae, minime tamen in filiis reputantur. His ergo taliter altercantibus aposto- lus se medium interponens ita partium dirimit quaestiones ut neutrum eorum sua iustitia salutem meruisse confirmet, ambos vero populos et scienter et graviter delequisse, ludaeos quidem quod per praevaricatio- nem legis deum inhonoraverint , gentes vero quod cum cognitura de creatura creatorem *ut deum 'debuerint venerari, gloriam eius in manu facta mutaverint simulacra. Utrosque etiam similiter veniam cousecutos aequales esse verissima ratione demonstrat, praesertim cum in eadem lege praedicatum sit et ludaeos et gentes ad Christi fidem vocandos*, quam ob rem vicissim eos humilians ad pacem ad concordiam cohor- tatur. EXPLICIT ARGUMENTUM.