Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/289

Haec pagina nondum emendata est

INCIPIT ARGUMENTUM SOLIUS EPISTULAE AD ROMANOS. , Ixomani qui ex ludaeis 'gentibusque crediderant , hi superba con- tentione volebant se alterutrum superponere. Nam ludaei dicebant Nos sumus populus dei, quos ab initio dilexit et fovit, nos circumcisi ex ge- nere Abraham ex stirpe sancta descendimus, et notus retro apud lu- daeam tantum deus: nos de Aegypto signis et virtutibus liberati mare sicco pertransivimus pede, cum inimicos nostros gravissimi fluctus invol- verent; nobis manna pluit dominus in deserto et quasi fihis suis cae- leste pabulum ministravit; nos die noctuque in columna nubis ignisque praecessit ut nobis in invio iter ostenderet. Atque ut cetera eius circa nos inmensa beneficia taceamus, nos soU digni fuimus dei legem acci- pere et vocem dei loquentis audire eiusque cognoscere voluntatem, in qua lege repromissus est nobis Christus : ad quos etiam ipse * se venisse testatus est dicens Non veni nisi ad oves quae perierant domus Israhel, cum vos canes potius quam homines appellaverit. Aequumne ergo est ut hodie idola deserentes, quibus ab initio deservistis, nobis compare- mini et non potius in proselytorum locum ex legis auctoritate et con- suetudine deputemini? *Et hoc ipsum non merebamini, nisi quod larga dei semper clementia voluit vos ad nostram imitationem admittere. Gen tes autem e contrario respondebant Quauto *enim maiora erga vos dei beneficia narraveritis, tanto 'maioris vos criminis reos esse monstrabitis : semper enim his omnibus extitistis ingrati. Nam ipsis pedibus quibus aridum mare transistis ludebatis ante idola quae fecistis, et ipso ore quo paulo ante ob necem adversarii domino cautaveratis simulacra vobis fieri poposcistis, ilHs oculis veneranda *quibus deum in nube vel igne con- spicere solebatis: manna quoque vobis 'fastidium fuit, et semper in de- serto contra dominum murmurastis, ad Aegyptum unde vos manu valida eiecerat redire volentes. Quid plura? ita patres vestri crebra *provo- catione dominum inritaverunt ut omnes in haeremo morerentur, nec plus ex senioribus eorum quam duo homines terram repromissionis intrarent. Sed quid antiqua replicamus, cum etiamsi illa minime fecissetis, de hoc solo vos nemo dignos venia iudicaret quod dominum Christum, prophe- tarum semper vocibus vobis repromissum, non solum suscipere noluistis, 30*