Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/287

Haec pagina nondum emendata est

Frimum quaeritur quare post evangelia, quae supplementum legis sunt et in quibus nobis exempla et praecepta vivendi plenissime digesta sunt, voluerit apostolus has epistulas ad singulas ecclesias destinare. Hac autem causa factum videtur, ut scilicet initia nascentis ecclesiae no- vis causis existentibus ' praeveniret et praeseiitia atque orientia reseca- ret vitia, et ut post futuras excluderet quaestiones, exemplo propheta- rum qui post editam legem Mosi, in qua omnia dei mandata legebantuf, 'nihilominus tamen doctrma sua re divina semper populi conpressere peccata et propter exempkm * hbros ad nostram etiam memoriam trans- miserunt. Deinde quaeritur cur non amphus quam decem epistulas ad ecclesias scripserit. Decem sunt enim cum illa quae dicitur ad Hebraeos: nam rehquae quattuor ad discipulos speciahter sunt porrectae. Ut osten- deret novum non discrepare a veteri testamento et se contra legem non facere Mosi, ad priorum numerum decalogi mandatorum suas epistulas ordinavit, *et quot ihe praeceptis a Pharaone instituit hberatos, totidem hic epistulas a diaboh et idolatriae servitute edocet adquisitos. Nam et duas tabulas lapideas dnorum testamentoTum figuram habuisse viri eruditissimi tradiderunt. Epistulam sane quiae ad Hebreos scribitur qni- dam Pauh non esse contendunt, e& quod non sit eius nomine titulata et propter sermonis stihque distantiam, sed aut Barnabae iuxta Tertullia- mim aut Lucae iuxta quosdam vel certe Clementis discipuh apostoloram et episcopi romanae ecclesiae post *apostoIos ordiisati. Qmbus ita re- spondendum est. Si *enim propterea Pauli non erit quia eius non habet nomen , ergo nec ahcuius erit quia nuHius nomine titulatur. Quod si absurdum est, ipsius magis esse credenda est quae tanto doctrinae suae fulget eloquio ; sed quoniam apud Hebraeorum ecclesias quasi destructor legis falsa suspicione habebatur, voluit tacito nomine de figuris legis et veritate Christi reddere rationem, ne odium nominis fronte praelati utili- tatem excluderet lectionis. Non est sane mirum si eloquentior videatur in proprio id est hebraeo quam in peregrino id est graeco, quo ceterae epistulae sunt scriptae sermone. Movet etiam quosdam quare Romano- rum epistula in primo sit posita, cum eam non primam scriptam ratio manifestet. Nam hanc se proficiscentem Hierosolymam scripsisse testatur, 30