Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/286

Haec pagina nondum emendata est

232 LIBER ACTUUM APOSTOLORUM cum vidisset Paulus, gratias agens deo accepit fiduciam, ^^ Cum venis- semus autem Romam, permissum est Paulo manere sibi cum custodiente se milite. " Post tertium autem diem convocavit primos ludaeorum : cumque convenissent, dicebat eis Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut morem paternum, vinctus ab liierosolymis traditus sum in manus Romanorum ; ^^ qui cum interrogationem de me habuissent , vo- luerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me: ^^ con- tradicentibus autem ludaeis coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentera meam habens aliquid accusare. ^*' Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui: propter spem enim Israhel catena hac cir- cumdatus sum. ^' At iUi dixerunt ad eum Nos neque litteras accepimus de te a ludaea, neque adveniens aUquis fratrum adnuntiavit aut locutus est quid de te malum. '^^ Rogamus autem a te audire quae sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. ^^ Cum con- stituissent autem iUi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum dei suadensque eos de lesu et lege Mosi et prophetis , a mane usque ad vesperam. ^* Et quidam credebant his quae dicebantur, quidam veio non credebant: ^ cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene spiritus sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros ^ dicens Vade ad populum istum et dic Aure audietis et non inteUege- tis, videntes 'videbitis et non videbitis: ^^ incrassatum est enim cor po- puU huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt, ne forte videant ocuUs et auribus audiant et corde inteUegant et cou- vertantur et sanem iUos. ^^ Notum ergo sit vobis quoniam gentibus mis- sum est hoc salutare dei: ipsi et audient. ^'^Mansit autem biennio toto in suo conductu, et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, ^' prae- dicans regnum dei et docens quae sunt de domino lesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione. Amen. EXPLICIT LIBER ACTUUM APOSTOLORUM. DEO GRATIAS AMEN.