230 IIBER ACTUUM APOSTOLORUM possent devenientes Phoenicem hiemare, portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum. ^'^ Adspirante autem austro aestimantes proposi- tum se tenere, cum sustulissent de Asso, legebant Cretam. * Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur eu- roaquilo : ^^ cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum, data nave flatibus ferebamur. ^^ Insulam autem quandam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix optinere scapham ; ^^ qua sublata adiutoriis utebantur, accingentes navem; timentes ne in syrtem incide- rent , summisso vase sic ferebantur. ^^ Vahde autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt, ^^ et tertia die suis manibus ar- mamenta navis proiecerunt: ^ neque sole autem neque sideribus appa- rentibus per plures dies, et tempestate non exigua inminente, iam ablata erat spes omnis salutis nostrae. ^' Et cum multa ieiunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum dixit Oportebat quidem, o viri, audito me non egredi a Creta hicrique facere iniuriam hanc et iacturam. ^^ Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nulhus animae erit ex vobis praeterquam navis. ^^ Adstitit enim mihi hac nocte angelus dei cuius sum ego et cui deservio , ^ dicens Ne timeas , Paule : Caesari te oportet adsistere, et ecce donavit tibi deus omnes qui navigant tecum. ^^ Propter quod bono animo estote, viri: credo enim deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi. ^^ In insulam autem quandam oportet nos devenire. ^ Sed postea quam quarta decima nos supervenit navi- gantibus nobis in Hadria, circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi ahquam regionem. ^^ qui summittentes invenerunt passus viginti, et pusillum inde separati invenerunt passus XV; ^timentes au- tem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quat- tuor , optabant diem fieri. '^ Nautis vero qiiaerentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare sub optentu quasi a prora inciperent anchoras extendere, '^'* dixit Paulus centurioni et miUtibus Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. ^^ Tunc absciderunt milites funes scaphae, et passi sunt eam excidere. ^ Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens Quarta deoima hodie die expectantes ieiuni permanetis, nihil accipientes: ^ propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra, quia nuHius vestrura capillus de capite peribit. *^ Et cum haec dixisset, sumens panem gratias egit deo in conspectu omnium, et cum fregisset, coepit manducare. *" Animae- quiores autem facti omnes et ipsi adsumserunt cibum. ^^Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex. '^^ Et satiati cibo adleviabant navem, iactantes triticum in mare. ^^ Cum autem dies factus XXVII, 13 — 39.
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/284
Haec pagina nondum emendata est