Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/281

Haec pagina nondum emendata est

LIBER ACTUUM APOSTOLORUM 227 (juoniam neque in legem ludaeorum neque in lemplum neque in Cae- sarem quicquam peccavi. ® Festus autem volens ludaeis gratiam prae- stare respondit Paulo et dixit Vis Hierosolyma ascendere et ibi de his iudicari apud me? ^*^ Dixit autem Paulus Ad tribunal Caesaris sto, ubi me oportet iudicari : ludaeos non nocui, sicut tu melius nosti. ^^ Si enim nocui aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum quae isti accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello. ^^ Tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appel- lasti, ad Caesarem ibis. ^^ Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum. ^* Et cum dies aliquot ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, di- cens Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, ^^ de quo, cum essem Hierosolymis , 'adierunt me principes sacerdotum et seniores ludaeorum, postulantes adversus illum damnationem; ^® ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem prius quam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. " Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum; ^^ de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspica- bar malam, ^^ quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam lesu defuncto, quem adfirmabat Paulus vi- vere. ^^ Ilesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolyma et ibi iudicari de istis. ^^ Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem. ^^ Agrippa autem ad Festum Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. ^^Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, et iubente Festo adductus est Paulus. ^* Et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis no- biscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo ludaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere am- plius. ^ Ego vero comperi nihil dignum eum morte admisisse , ipso autem hoc appellante ad Augustum iudicavi mittere. ^ De quo quid certum scribam domino non habeo: propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeara quid scribam : ^ sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare. XXV, 9 — 27. 29