Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/280

Haec pagina nondum emendata est

226 LIBER ACTUUM APOSTOLORUM ^^ neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me. ^* Confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deser- vio patri deo meo, credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt, ^^ spem habens in deum quam et hi ipsi expectant, resurrectio- nem futuram iustorum et iniquorum. ^^ln hoc et ipse studeo sine oflFen- diculo conscientiam habere ad deum et ad homines semper. " Post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et obla- tiones et vota, ^^in quibus invenerunt me purificatum in templo, non cum turba neque cum tumultu, ^^ quidam autem ex Asia ludaei, quos oportebat apud te praesto esse et accusare, si quid haberent adversum me. ^" Aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis, cum stem in concilio, ^' nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis. ^^ Distulit autem illos Felix, certissime sciens *de via, dicens Cum tribu- nus desGenderit Lysias, audiam vos, ^^iussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei. ^* Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat ludaea, vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in lesum Christum: ^^ disputante autem illo de iustitia et de castitate et de iudi-r cio futuro, timefactus Felix respondit Quod nunc attinet vade, tempore autem oportuno arcessiam te; ^^simul et sperans quia pecunia daretur ei a Paulo, propter quod et frequenter arcessiens eum loquebatur cum eo. ^ Biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum : volens autem gratiam praestare ludaeis Felix reliquit Paulum vinctum. XXV. ^ Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea , ^ adieruntque eum principes sacerdotum et primi ludaeorum adversus Paulum, et rogabant eum ^postulantes gra- tiam adversum eum, ut iuberet perduci eum Hierusalem, insidias ten- dentes ut eum interficerent in via. *Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea, se autem maturius profecturum : ^ Qui ergo in vo- bis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. ^Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci. ^ Qui cum perductus esset, circumsteterunl eum qui ab Hierosolyma descenderant ludaei, multas et graves causas obicientes, quas non poterant probare , ^ Paulo autem rationem reddente XXIV, 13 — XXV, 8.