Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/279

Haec pagina nondum emendata est

LIBER AGTUUM APOSTOLORUM 225 praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset. ^^ Et vo- catis duobus centurionibus dixit illis Parate milites ducentos, ut eaut us- que Caesaream, et equites septuaginta et lancearios ducentos, a tertia liora noctis, '^* et iumenta praeparate, ut inponentes Paulum salvum per- ducerent ad Felicem praesidem ; ^^ scribens epistulam continentem haec. '^Ciaudius Lysias optimo praesidi Fehci salutem. ^Virum hunc conpre- iiensum a ludaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exer- citu eripui , cognito quia Romarms est : ^ volensque scire causam quam obiciebant illi , deduxi eum in concihum eorum; ^ quem inveni accu- sari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vincu- lis habentem crimen. ^ Et cum mihi periatum esset de insidiis quas paraverunt ei, misi ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. ^^ Mihtes ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxe- runt per noctem in Antipatridem , ^^ et postera die , dimissis equitibus ut irent cum eo, reversi sunt ad castra. ^• Qui cum venissent Caesa- ream et tradidissent epistulam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum. ^" Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset, et cogno- scens quia de Cihcia, ^^ Audiam te, inquit, cum et accusatores tui ve- nerint, iussitque in praetorio Herodis custodiri eum. XXIV. ^ Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et TertuUo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum. ^ Et citato Paulo coepit accusare TertuUus dicens ^ Cum in multa pace agamus per te et multa corrigatitur per tuam providentiam semper et ubique, suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. *Ne diutius autem te protraham, oro breviter audias nos pro tua clementia. ^ Invenimus hunc hominem pestiferum et conci- tantem seditiones omnibus ludaeis in universo orbe et auctorem sedi- tionis sectae Nazarenorum, ^ qui etiam templum violare conatus est, quem et ' adprehendimus: ^a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum. ^ Adiecerunt autem et ludaei dicentes haec ita se habere. '° Respondit autem Paulus, adnuente sibi praeside dicere, ' Ex muitis annis esse te iudicem genti Iwiic sciens, bono animo pro me satisfaciam. " Potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hieru- salem:- ^^ et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aUt concursum facientem turbae, neque in synagogis neque in civitate; XXm, 23 — XXIV, 12. 29