Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/277

Haec pagina nondum emendata est

LIBER ACTUUM APOSTOLORUM 223 quebatur iiiecum. "^ Et dixi Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere. ^^ Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum. ^ Annanias autem qui- dam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus ludaeis , ^^ veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater , respice. Et ego eadem hora respexi in eum. ^* At ille dixit Deus patrum no- strorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres iu- stum et audires vocem ex ore eius , '" quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti. '^Et nunc quid moraris? Ex- surge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius. " Factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo, fieri me in stupore mentis '"^ et videre illum dicentem mihi Festina et exi velociter ex Hierusalem , quoniam non recipient testimonium tuum de me. ^^ Et ego dixi Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te ; ^*' et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego adstabam et consentiebam et custodie- bam vestimenta interficientium illum. ^^ Et dixit ad me Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te. ^^ Audiebant autem eum usque ad hoc verbum , et levaverunt vocem suam dicentes Tolle de terra eius- modi : non enim fas est eum vivere. ^^ Vociferantibus autem eis et proi- cientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem, ^'"^ iussit tri- bunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei. '^ Et cum ' adstrinxissent eum loris, dixit adstanti sibi centurioni Paulus Si hominem Romanum et in- demnatum licet vobis flagellare ? ^^ Quo audito centurio accessit ad tri- bunum et nuntiavit dicens Quid acturus es? hic enim homo cives roma- nus est. ^^ Accedens autem tribunus dixit ilH Dic mihi, tu Romanus es? At ille dixit Etiam. ^^ Et respondit tribunus Ego multa pecunia civita- tem hanc consecutus sum. Et Paulus ait Ego autem et natus sum. ^^ Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant: tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alli- gasset eum. ^'^ Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a ludaeis, solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concihum, et producens Pauhim statuit inter illos. XXIII. ^ Intendens autem concihum Paulus ait Viri fratres, ego omni con- scientia bona conversatus sum ante deum usque in hodiernum diem. XXII, 10 — XXIII, 1.