Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/275

Haec pagina nondum emendata est

LIBER ACTUUM APOSTOLORUM 221 '^ Nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaidam , et salutatis fratribus mansimus die una apud illos. ^ Aliei autem die pro- fecti venimus Caesaream, et intrantes in domum Philippi evangelistae, qui erat de septem , mansimus apud eum. ^ Huic autem erant filiae quattiior virgines prophetantes. ^^ Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a ludaea propheta nomine Agabus. " Is cum venis- set ad nos, tuHt zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit Haec dicit spiritus sanctus Virum cuius est zona haec sic aUigabunt in Hieru- salem ludaei et tradent in manus gentium. ^^ Quod cum audissemus, rogabamus nos et qui loci ilHus erant ne ascenderet Hierosolyma. ^^ Tunc respondit Paulus et dixit Quid facitis flentes et afifligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum j)ropter nomen domini lesu. '"' Et cum ei suadere non possemus, quie- vimus dicentes Domini voluntas fiat. ^^ Post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem : ^ venerunt autem et ex discipulis a Caesa- rea nobiscum, adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem quendam Cyprium , antiquura discipuJum. " Et cum venissemus Hierosolyma , U- benter exceperunt nos fratres. ^^ Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad lacobum, omnesque collecti sunt seniores. ^ Quos cum saiutasset, narrabat per singula quae fecisset deus in gentibus per mi- nisterium ipsius. ^^ At illi cum audissent, magnificabant deum, dixerunt- que ei Vides, frater, quot milia sunt in ludaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis, ^^ audierunt autem de te quia discessionem do- ceas a Mose eorum qui per gentes sunt ludaeorum, " dicens non debere eos circumcidere filios suos neque secundum consuetudinem ingredi. "^ Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem : audient enim te supervenisse. ^^ Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Simt nobis viri quattuor votum habentes super se: ^ his adsumtis sanctifica te cum il- lis, et inpende in illis ut radant capita, et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. ^De his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut ab- stineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione. ^*^ Tunc Paulus adsumtis viris postera die purificatus cum ilfis intravit in teraplura, adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. ^ Dum enim septem dies consummaren- tur, hi qui ab Asia erant ludaei cum vidissent eum in templo, conci- taverunt omnem populum et iniecerunt ei manus, clamantes ^^ Viri Isra- helitae, adiuvate. Hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templura et XXI, 7 — 28.