Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/274

Haec pagina nondum emendata est

220 LIBER ACTUUM APOSTOLORUM ^'^ nisi quod spiritus sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes *me manent *in Hierosolymis. '^* Sed ni- hil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dum- modo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a domino lesu, testificari evangelium gratiae dei. ^°Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi prae- dicans regnum dei. '^^ Quapropter contestor vos hodierna die quia mun- dus sum a sanguine omnium ; ^^ non enim subterfugi quominus adnun- tiarem omne consilium dei vobis. ^*^ Adtendite vobis et universo gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam dei, quam adquisivit sanguine suo. ^ Ego scio quoniam intrabunt post discessio- nem meam lupi graves in vos, non parcentes gregi , ^^ et ex vobis ip- sis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. ^^ Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et *in die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum. ^■^Et nunc commendo vos deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. ^^ Argentum aut aurum aut vestem nulHus concupivi : '^'* ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae. ^^ Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infir- mos ac meminisse verbi domini lesu, quoniam ipse dixit Beatius est ma- gis dare quam accipere. '^^ Et cum haec dixisset, positis genibus suis cum omnibus illis oravit. ^^ Magnus autem fletus est omnium, et pro- cumbentes super collum Pauli osculabantur eum , ^^ dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciera eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem. XXI. ^ Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis , recto cursu venimus Cho, et sequenti die Rodum, et inde Patara. ^ Et cum invenissemus navem transfretantem Foenicen, ascendentes navigavimus. •^ Cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram, navi- gavimus in Syriam et venimus Tyrum: ibi enim navis eiat expositura onus. '* Inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem, qui Paulo dicebant per spiritum ne ascenderet Hierosolyma. ^ Et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem, et positis genibus in litore oravimus : "^ et cum vale fe- cissemus invicem , ascendimus in navem , iili autera redierunt in sua. XX, 23 — XXI, 6.