Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/271

Haec pagina emendata est
217
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

diligenter ea quae sunt Iesu, sciens tantum baptisma Iohannis. 26Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, adsumserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam dei. 27Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant: 28vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum.

XIX.

1Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Efesum et inveniret quosdam discipulos, 2dixitque ad eos Si spiritum sanctum accepistis credentes? At illi ad eum Sed neque si spiritus sanctus est audivimus. 3Ille vero ait In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt In Iohannis baptismate. 4Dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum. 5His auditis baptizati sunt in nomine domini Iesu. 6Et cum inposuisset illis manum Paulus, venit spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant. 7Erant autem omnes viri fere duodecim. 8Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno dei. 9Cum autem quidam indurarentur et non crederent, maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos, cottidie disputans in schola Tyranni cuiusdam. 10Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum domini, Iudaei atque gentiles. 11Virtutesque non quaslibet deus faciebat per manus Pauli, 12ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia, et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur. 13Temtaverunt autem quidam et de circueuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen domini Iesu, dicentes Adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat. 14Erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant. 15Respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio: vos autem qui estis? 16Et insiliens homo in eos, in quo erat daemonium pessimum, et dominatus amborum invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. 17Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen domini Iesu, 18multique credentium ve-

XVIII, 26 — XIX, 18.


28