1Post haec egressus ab Athenis venit Corintum, 2et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos, 3et quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur: 4erat autem scenae factoriae artis. 5Cum venissent autem a Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Iudaeis esse Christum Iesum. 6Contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego ex hoc ad gentes vadam. 7Et migrans inde intravit in domum cuiusdam Titi nomine Iusti, colentis deum, cuius domus erat coniuncta synagogae. 8Crispus autem archisynagogus credidit domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur. 9Dixit autem dominus nocte per visionem Paulo Noli timere, sed loquere et ne taceas: 10propter quod ego sum tecum, et nemo adponetur tibi ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate. 11Sedit autem annum et sex menses docens in eis verbum dei. 12Gallione autem proconsule Achaei insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal, 13dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere deum. 14Incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Iudaei, recte vos sustinerem; 15si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae, vos ipsi videritis: iudex ego horum nolo esse. 16Et eminavit eos a tribunali. 17Adprehendentes autem omnes Sostenen principem synagogae percutiebant eum ante tribunal, et nihil eorum Gallioni curae erat. 18Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus vale faciens navigavit Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderunt in Cencris caput: habebant enim votum: 19devenitque Efesum, et illos ibi reliquit; ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis. 20Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, 21sed vale faciens et dicens Iterum revertar ad vos deo volente, profectus est ab Efeso, 22et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam, et descendit Anthiociam, 23et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem et Frygiam, confirmans omnes discipulos. 24Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Efesum, potens in scripturis. 25Hic erat edoctus viam domini, et fervens spiritu loquebatur et docebat
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/270
Haec pagina emendata est
216
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM
XVIII.
XVIII, 1 — 25.