Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/268

Haec pagina emendata est
214
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

lavit plagas eorum, et baptizatus est ipse et omnis domus eius continuo: 34cumque perduxisset eos in domum suam, adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens deo. 35Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes Dimittite homines illos. 36Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo, quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes ite in pace. 37Paulus autem dixit eis Caesos nos publice indemnatos homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc abscondite nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos eiciant. 38Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec: timueruntque audito quod Romani essent, 39et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut et egrederentur urbem. 40Exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam, et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.

XVII.

1Cum autem perambulassent Amfipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Iudaeorum. 2Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de scripturis, 3adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis, et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis. 4Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae, et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae. 5Zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem, et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum; 6et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes quoniam hi qui urbem concitant et huc venerunt, 7quos suscepit Iason: et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse Iesum. 8Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec, 9et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos. 10Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam: cum advenissent, in synagogam Iudaeorum introierunt. 11Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonice , qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes scripturas, si haec ita se haberent. 12Et multi quidem crediderunt ex eis, et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci. 13Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum dei, venerunt et illic commoventes et turbantes multitudinem. 14Statimque tunc

XVI, 34 — XVII, 14.