Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/267

Haec pagina emendata est
213
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos deus evangelizare eis. 11Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim, 12et inde Philippis, quae est prima parte Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes. 13Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse, et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant. 14Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens deum, audivit, cuius dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo. 15Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens Si iudicastis me fidelem domino esse, introite in domum meam et manete. Et coegit nos. 16Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pithonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. 17Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens Isti homines servi dei excelsi sunt, qui adnuntiant vobis viam salutis. 18Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. 19Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt ad forum ad principes, 20et offerentes eos magistratibus dixerunt Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei, 21et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani. 22Et concurrit plebs adversus eos, et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi, 23et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos; 24qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno. 25Media autem nocte Paulus et Silas adorantes deum hymnum dicebant; et audiebant eos qui in custodia erant. 26Subito vero terrae motus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt. 27Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos. 28Clamavit Paulus magna voce dicens Nihil mali tibi feceris: universi enim hic sumus. 29Petitoque lumine introgressus est, et tremefactus procidit ad pedes Paulo et Silae, 30et producens eos foras ait Domini, quid me oportet facere ut salvus fiam? 31At illi dixerunt Crede in domino Iesu, et salvus eris tu et domus tua. 32Et locuti sunt ei verbum domini, cum ommibus qui erant in domo eius. 33Et tollens eos in illa hora noctis

XVI, 11 — 33.