Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/266

Haec pagina emendata est
212
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

nostris Barnaba et Paulo, 26hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine domini nostri Iesu Christi. 27Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. 28Visum est enim spiritui sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario, 29ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione, a quibus custodientes vos bene agetis. Valete. 30Illi igitur dimissi descenderunt Anthiociam, et congregata multitudine tradiderunt epistulam. 31Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. 32Iudas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt: 33facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserunt illos. 35Paulus autem et Barnabas demorabantur Anthiociae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum domini. 36Post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum domini, quomodo se habeant. 37Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus. 38Paulus autem rogabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum. 39Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas adsumto Marco navigaret Cyprum: 40Paulus vero electo Sila profectus est, traditus gratiae domini a fratribus. 41Perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias.

XVI.

1Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudeae fidelis, patre gentili. 2Huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres. 3Hunc voluit Paulus secum proficisci, et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis: sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset. 4Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis. 5Et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie. 6Transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt ab spiritu sancto loqui verbum in Asia: 7cum venissent autem in Mysiam, temtabant ire Bythiniam, et non permisit eos spiritus Iesu. 8Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem. 9Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens Transiens in Macedoniam adiuva nos. 10Ut

XV, 26 — XVI. 10.