Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/261

Haec pagina emendata est
207
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

tacerent, narravit quomodo dominus eduxisset eum de carcere, dixitque Nuntiate Iacobo et fratribus haec. Et egressus abiit in alium locum. 18Facta autem die erat non parva turbatio inter milites, quidnam de Petro factum esset. 19Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus iussit eos duci, descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est. 20Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis: at illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo. 21Statuto die Herodes vestitus est veste regia seditque pro tribunali, et contionabatur ad eos: 22populus autem clamabat Dei voces et non hominis. 23Confestim autem percussit eum angelus domini, eo quod non dedisset honorem deo, et consumtus a vermibus exspiravit. 24Verbum autem domini crescebat et multiplicabatur. 25Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio, adsumto Iohanne qui cognominatus est Marcus.

XIII.

1Erant autem in ecclesia quae erat Anthiociae prophetae et doctores, in quibus Barnabas et Simeon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus. 2Ministrantibus autem illis domino et ieiunantibus dixit spiritus sanctus Segregate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumsi eos. 3Tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos. 4Et

ipsi quidem missi ab spiritu sancto abierunt Seleuciam, et inde navigaverunt Cyprum, 5et cum venissent Salamina, praedicabant verbum dei in synagogis Iudaeorum: habebant autem et Iohannem in ministerio. 6Et cum perambulassent universam insulam usque Phafum, invenerunt virum quendam magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen erat Bariesu, 7qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic accersitis Barnaba et Paulo desiderabat audire verbum domini: 8resistebat autem illis Elymas magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide. 9Saulus autem, qui et Paulus, repletus spiritu sancto intuens in eum 10dixit plene omni dolo et omni fallacia, filius diaboli, inimice omni iustitiae, non desinis subvertere vias domini rectas? 11Et nunc ecce manus domini super te, et eris caecus non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circuiens quaerebat qui ei manum

XII, 18 — XIII, 11.