Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/260

Haec pagina emendata est
206
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

discipuli Christiani. 27In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Anthiociam: 28et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio. 29Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus: 30quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli.

XII.

1Eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia. 2Occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio. 3Videns autem quia placeret Iudaeis, adposuit adprehendere et Petrum: erant autem dies azymorum: 4quem cum adprehendisset, misit in carcerem, tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post pascha producere eum populo. 5Et Petrus quidem servabatur in carcere: oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad deum pro eo. 6Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem. 7Et ecce angelus domini adstitit, et lumen refulsit in habitaculo, percussoque latere Petri suscitavit eum dicens Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus eius. 8Dixit autem angelus ad eum Praecingere et calcia te galliculas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me. 9Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum, aestimabat autem se visum videre. 10Transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem; quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo. 11Et Petrus ad se reversus dixit Nunc scio vere quia misit dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum. 12Consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati et orantes. 13Pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum, nomine Rodae, 14et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam. 15At illi dixerunt ad eam Insanis. Illa autem adfirmabat sic se habere. Illi vero dicebant Angelus eius est. 16Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum et obstipuerunt. 17Annuens autem eis manu ut

XI, 27 — XII, 17.