Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/26

Fuit in emendando quaedam difficultas
xviii
PROLEGOMENA


  Textum autem universum quam diligentissime ad codicem conformavimiis: nec orthographiam, quamvis magna inconstantia laboret, ex arbitrio mutavimus. Tamen minus recte hoc fecisse videbimur quod emendationes quas antiquissima scriptura subiit, sive orthographiam sive ipsam lectionem spectabant, modo recepimus modo non recepimus. Cuius rei haec caussa erat, quod in paranda hac editione[1]) non modo usui critico sed etiam legentium commoditati consulendum videbatur. Hinc igitur factum est ut correctorem sequeremur locis multis quibus vel per errorem aliquid praetermissum esse manifestum esset[2]), vel temere aliquid discreparet[3]), vel non sine vitii suspicione aliquid ita scriptum esset ut lectori non posset non molestum esse[4]). Hi loci plerique a correctore satis antiquo tractati sunt; nonnulli ipsa prima manu vel certe aequali videntur correcti. Aliquot vero loci, nullam emendationem experti quamquam manifesto vel manci vel vitiosi, ita comparati erant ut ipsi correctorem ageremus[5]). Quorum quidem omnium nihil quidquam in textum admis-
________________________

  1. ) Aliter factum est in editionibus meis codicis Ephraemi, evangelii Palatini aliorumque monumentorum sacrorum.
  2. ) Ita Lc 6, 37. dimittite et dimittimini Ioh 7, 40, turba Mc 6, 25. in disco Ioh 10, 16. et vocem meam audient Ioh 21. 8. trahentes rete piscium 1 Co 5, 9. -cariis non utique forni- Eph 1, 11. secundum 2 Co 3, 6. spirilus autem vivificat. Item loh 9, 21. quomodo 18, 10. pontificis Act 4, 13. constantiam 17, 30. ubique.
  3. ) Ut 1 Co 14, 8. de turba pro det tuba Rom 11, 11. dilecto pro delicto Philipp 4, 17. orationem pro rationem Apoc 5, 6. corona pro cornua Heb 12, 9. ubi prima manu omissum erat non. Item in brevibus: 1 Co XII. arescit pro arserit LVI. ceteris pro de heresibus 1 Thess II. edendum pro credendum. Huc pertinent etiam ii loci ubi correctorem secuti sumus in transpositione verborum, ut Mt 21, 5. filium subiugalis Act 4, 27. convenerunt enim, non enim convenerunt edidimus 1 Co 14, 22. in signum sunt, non in sunt signum Ileb 9, 17. testamentum enim, non enim testamentum, etc. Locis eiusmodi pluribus probabile est auctorem codicis se ipsum correxisse.
  4. ) Ut Act 27, 8. *Bini portus, **Boni portus 1 Co 14, 1. *propitetis, **prophetetis Lc 21, 4. *ex abundantia sibi, **ex abundanti sibi Act 15, 36. post aliquot autem dies dixit autem 15, 22. *Barsabbam, **Barsabbas Capp. Lucae LXXXVI. *praegrantibus, **praegnantibus.
  5. ) Ita Lc 5, 3. eum dedimus pro autem 18, 7. ad se pro ac se 20, 23. ad eos pro eos 24, 48. vos pro vo Ioh 21, 3. navem pro noctem Act 24, 10. ex pro et Rom 16, 9. salutate pro salute 1 Co 11, 15. vero pro viro 2 Co 5, 15. vivunt pro viunt Col 2, 22. secundum pro secum 1 Tim 6, 4. pugnas pro pugnans 3 Ioh 9. gerere pro genere 1 Thess 5, 14. suscipite infirmos pro susc. infirmus. Accusativus in us pro os aliquoties, inprimis in capitulis similibusque locis positus est. Ubique edidi os, us in indice posito.