Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/259

Haec pagina emendata est
205
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

in Hierosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, 3dicentes Quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis? 4Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens 5Ego eram in civitate Ioppen orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis summitti de caelo, et venit usque ad me; 6in quo intuens considerabam, et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli. 7Audivi autem et vocem dicentem mihi Surge, Petre, occide et manduca. 8Dixi autem Nequaquam, domine, quia commune aut inmundum numquam introiit in os meum. 9Respondit autem vox secundo de caelo Quae deus mundavit tu commune ne dixeris. 10Hoc autem factum est per ter, et recepta sunt rursum omnia in caelum. 11Et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram, missi a Caesarea ad me. 12Dixit autem spiritus mihi ut irem cum illis nihil hesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. 13Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi Mitte in Ioppen et arcessi Simonem qui cognominatur Petrus, 14qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua. 15Cum autem coepissem loqui, decidit spiritus sanctus super eos sicut et in nos in initio. 16Recordatus sum autem verbi domini, sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini spiritu sancto. 17Si ergo eandem gratiam dedit illis deus sicut et nobis qui credidimus in dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere deum? 18His auditis tacuerunt, et glorificaverunt deum dicentes Ergo et gentibus deus paenitentiam ad vitam dedit. 19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicem et Cyprum et Anthiociam, nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis. 20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenei, qui cum introissent Anthiociam, loquebantur et ad Grecos adnuntiantes dominum Iesum. 21Et erat manus domini cum eis: multus quidem numerus credentium conversus est ad dominum. 22Pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis, et miserunt Barnaban usque Anthiociam: 23qui cum pervenisset et vidisset gratiam dei, gavisus est, et hortabatur omnes proposito cordis permanere in domino, 24quia erat vir bonus et plenus spiritu sancto et fide. Et adposita est turba multa domino. 25Profectus est autem Tharsum ut quaereret Saulum; quem cum invenisset, perduxit Anthiociam: 326et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Anthiociae

XI, 3 — 26.