Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/258

Haec pagina emendata est
204
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

genam: et mihi ostendit deus neminem communem aut inmundum dicere hominem; 29propter quod sine dubitatione veni arcessitus. Interrogo ergo, quam ob causam arcessistis me? 30Et Cornelius ait A nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait 31Corneli, exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu dei. 32Mitte ergo in Ioppen et arcessi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare. 33Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a domino. 34Aperiens autem os Petrus dixit In veritate conperi quoniam non est personarum acceptor deus, 35sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi. 36Verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum: hic est omnium dominus. 37Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam, incipiens enim a Galilaea, post baptismum quod praedicavit Iohannes, 38Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum deus spiritu sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando oppressos a diabolo, quoniam deus erat cum illo: 39et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et in Hierusalem: quem et occiderunt suspendentes in ligno. 40Hunc deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri, 41non omni populo sed testibus praeordinatis a deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis: 42et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a deo iudex vivorum et mortuorum. 43Huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem omnium peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum. 44Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. 45Et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerunt cum Petro, quia et in nationes gratia spiritus sancti effusa est: 46audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes deum. 47Tunc respondit Petrus Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? 48Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum ut manerent aliquot diebus.

XI.

1Audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum dei. 2Cum ascendisset autem Petrus

X, 29 — XI, 2.