sua, faciens elemosynas multas plebi et deprecans deum semper: 3vidit in visu manifeste, quasi hora nona diei, angelum dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli. 4At ille intuens in eum timore correptus dixit Qui es, domine? Dixit autem illi Orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu dei. 5Et nunc mitte viros in Ioppen et arcessi Simonem quendam qui cognominatur Petrus: 6hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cuius est domus iuxta mare. 7Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos et militem metuentem dominum ex his qui illi parebant; 8quibus cum narrasset omnia, misit illos in Ioppen. 9Postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam, 10et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus, 11et vidit caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis summitti de caelo in terram, 12in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli. 13Et facta est vox ad eum Surge, Petre, occide et manduca. 14Ait autem Petrus Absit, domine, quia numquam manducavi omne commune et inmundum. 15Et vox iterum secundo ad eum Quae deus purificavit tu commune ne dixeris. 16Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum. 17Et dum intra se hesitaret Petrus, quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam, 18et cum vocassent, interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium. 19Petro autem cogitante de visione, dixit spiritus ei Ecce viri tres quaerunt te: 20surge itaque et discende, et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos. 21Descendens autem Petrus ad viros dixit Ecce ego sum quem quaeritis: quae causa est propter quam venistis? 22Qui dixerunt Cornelius centurio, vir iustus et timens deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto, arcessire te in domum suam et audire verba abs te. 23Introducens igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus a Ioppen comitati sunt eum. 24Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis. 25Et factum est cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius et procidens ad pedes eius adoravit. 26Petrus vero levavit eum dicens Surge: et ego ipse homo sum. 27Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant, 28dixitque ad illos Vos scitis quomodo abominatum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alieni-