Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/252

Haec pagina emendata est
198
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

XL apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi. 31Moses autem videns admiratus est visum, et accedente illo ut consideraret, facta est vox domini 32Ego dominus patrum tuorum, deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. Tremefactus est Moses, non audebat considerare. 33Dixit autem illi dominus Solve calciamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas terra sancta est. 34Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos: et nunc veni et mittam te in Aegyptum. 35Hunc Mosen, quem negaverunt dicentes Quis te constituit principem et iudicem? hunc deus principem et redemtorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo. 36Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in rubro mari et in deserto annis XL. 37Hic est Moses qui dixit filiis Israhel Prophetam vobis suscitavit deus de fratribus vestris tamquam me, ipsum audietis. 38Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris, qui accepit verba vitae dare nobis, 39cui noluerunt oboedire patres nostri, sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum, 40dicentes ad Aaron Fac nobis deos qui praecedant nos: Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei. 40Et vitulum fecerunt in illis diebus et optulerunt hostiam simulacro, et laetabantur in operibus manuum suarum. 42Convertit autem deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro prophetarum Numquid victimas aut hostias optulistis mihi annis XL in deserto, domus Israhel, 43et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Remfam, figuras quas fecistis adorare eas? Transferam vos trans Babylonem. 44Tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto, sicut disposuit loquens ad Mosen, ut faceret illud secundum formam quam viderat, 45quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, 46qui invenit gratiam ante deum et petiit ut inveniret tabernaculum deo Iacob. 47Salomon autem aedificavit illi domum. 48Sed non excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit 49Caelum mihi sedis est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi? dicit dominus, aut quis locus requietionis meae est? 50Nonne manus mea fecit haec omnia? 51Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri et vos. 52Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu iusti, cuius nunc proditores et homicidae fuistis, 53qui accepistis legem in dispositionem

VII, 34 — 53.