Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/251

Haec pagina emendata est
197
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium. 6Locutus est autem deus quia erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient, et male tractabunt eos annis quadringentis: 7et gentem cui servierint ego iudicabo, dixit dominus, et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto. 8Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas. 9Et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum: et erat deus cum eo 10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegyptiorum, et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam. 11Venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna, et non inveniebant cibos patres nostri. 12Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum , 13et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus eius. 14Mittens autem Ioseph arcessiit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque. 15Et descendit Iacob in Aegyptum , et defunctus est ipse et patres nostri, 16et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem. 17Cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat deus Abrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto, 18quoad usque surrexit rex alius in Aegypto, qui non sciebat Ioseph. 19Hic circumveniens genus nostrum adflixit patres, ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur. 20Eodem tempore natus est Moses, et fuit gratus deo. Qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui: 21exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium. 22Et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. 23Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel. 24Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio. 25Existimabat autem intellegere fratres quoniam deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. 26Sequenti vero die apparuit illis litigantibus, et reconciliabat eos in pacem dicens Viri, fratres estis : ut quid nocetis alterutrum? 27Qui autem iniuriam faciebat proximo suo, reppulit eum dicens Quis te constituit principem et iudicem super nos? 28Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium? 29Fugit autem Moses in verbo isto, et factus est advena in terra Madiam, ubi generavit filios duos. 30Et expletis annis

VI, 6 — 30.