Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/250

Haec pagina emendata est
196
LIBER ACTUUM APOSTOLORUM

VI.

1In diebus autem illis crescente numero discipulorum factum est murmur Grecorum adversus Hebreos, eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum. 2Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt Non est aequum nos derelinquere verbum dei et ministrare mensis. 3Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos spiritu et sapientia, quos constituamus super hoc opus: 4nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. 5Et placuit sermo coram omni multitudine, et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et spiritu sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum: 6hos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes inposuerunt eis manus. 7Et verbum dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde: multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei. 8Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo. 9Surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano, 10et non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur. 11Tunc summiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et deum. 12Commoverunt itaque plebem et seniores et scribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium, 13et statuerunt testes falsos qui dicerent Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem: 14audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutavit traditiones quas tradidit nobis Moses. 15Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam angeli.

VII.

1Dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habeant. 2Qui ait Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia prius quam moraretur in Charram, 3et dixit ad illum Exi de terra tua et de cognatione tua, et veni in terram quam tibi monstravero. 4Tunc exiit de terra Chaldaeorum et

habitavit in Charram. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis, 5et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis, sed repromisit dare illi eam in

VI, 1 — VII, 5.